SOLIARIS Cella

SOLIARIS Cella
SOLIARIS Cella
apud Spartian, in Antonino Caracallo, c. 9. Opera Romae reliquit, thermas nominis sui eximias: quarum Cellam Soliarem architecti negant posse ulla imitatione, quâ facta est, fieri. Nam et ex aere vel cupro cancelli superpositi esse dicuntur, quibus camer atio tota concredita est: et tantum est spatium, ut id ipsum fieri negent potuisse docti menchanici: a voce solium est, Graece πυελος, Latine quoque alveus, cuiusmodi alvei seu solia in tepidariis et caldariis Balnearum cellis erant, sicut κολυμβήθραι, i. e. piscinae, in frigidariis. Et quidem, sicut in frigidatiis natabant, sic in tepidariis ac calidariis sedebant, in Solio, lavantes, et ibidem aquâ perfundebantur, a balneatore vel mediastino, Plin. l. 5. Ep. 6. descensiones dixit, h. c. ἐμβάσεις, et totidem in caldaria cella, quot piscinas in frigidaria, ponit, tres videl. Graeci etiam ἀταμίνθους vocavêre et σκάφας, unde σκαφολουσίαι et σκαφολουτρεῖν, apud Medicos Graecos: item μάκτρας, ut apud Pollucem videre est. Vide iconem labri superbissimi, superbiori saeculô, in thermis Titi, effossi, apud Car. Patinum ad Suetonum Tite num. 8. p. 411. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Vopisc. in Carino. c. 17. Adde saltem, quidquid extra Solia
vacat, ἀέρα fuisse Graecis dictum, ex Cl. Suicero in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SOLIUM — perpetuum Regiae dignitatis instrumentum fuit et argumentum, olim hodieque, in cuiusmodi Soliis seu Thronis multum reverentiae Veteres posuisse, vel sacra Salomonis historia et alia Scripturae monumenta indicant. Hinc de Adrasto Statius Theb. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Thermes gallo-romains d'Entrammes — Mur intérieur des thermes d Entrammes Lieu de construction Entrammes …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”